Books
Heptameron, or Magical Elements — An Exorcism of the Spirits of the air
Goetia
Text size
Line spacing
Page margins
1
NOS facti ad imaginem Dei, datati potentia Dei, & ejus facti voluntate, per potentissimum & corroboratum nomen Dei El, forte & admirabile, vos exorcizamus (here he shall name the spirits be would have appear, of what order soever they be) & imperamus per eum qui dixit, & factum est, & per omnia nomina Dei, & per nomen Adonay, El, Elohim, Elohe, Ze baoth, Elion, Escerchie, Jah. Tetragrammaton, Sadai, Dominus Deus, excelsus, exorcizamus vos, atque potenter imperamus, ut appareatis statim nobis hic juxta Circulum in pulebra forma, videlicet humana, & sine deformitate & tortuositate aliqua.
2
Venite vos omnes tales, quia vobis imperamus, per nomen Y & V quod Adam audivit, & locutus est: & per nomen Dei Agla, quod Loth audivit, & factum salvus cum sua familia: & per nomen Joth quod Jacob audivit ab Angelo secum luctantes, & liberatus est de manu fratris sui Esau: and by the name Anephexeton, quod Aaron audivit, & loquens, & sapiens factus est: & per nomen Zebaoth, quod Moses nominavit, & omnia flumina & plaudes de terra Aegypti versae fuerunt in sanguinem: & per nomen Ecerchie Oriston, quod Moses nominavit, & omnes fluvii ebullierunt ranas, & ascenderunt in domos Aegyptiorum, omnia destruentes: & per nomen Elion, quod Moses nominavit, & fuit grando talis; qualis non fuit ab initio mundi: & per nomen Adonay, quod Moses nominavit, & fuerunt locustae, & apparuerunt super terram Aegyptiorum, & comederunt quae residua erant grandini: & per nomen Schemes amathia, quod Josua vocavit, et remoratus est Sol cursum: & per nomen Alpha & Omega, quod Daniel nominavit, & destruxit Beel, & Draconem interfecit: & in nomine Emmanuel, quod tres pueri, Sidrach, Misach & Abdenago, in camino ignis ardentis, cantaverunt, & liberati fuerunt: & per nomen Hagaios, & sedem Adonay, & per Theos, Iscyros, Athanatos, Paracletus; & per haee tria secreta nomina Agla, On, Tetragrammaton, adjuro, contestor, & per haec nomina, & per alia nomina Domini nostri Dei Omnipotentis, vivi & veri, vos qui vestra culpa de Caelis ejecti fuistis usque ad infernum locum, exorcizamus, & viriliter imperamus, per eum qui dixit, & factum est, cui omnes obediunt creaturae, & per illud tremendum Dei judicium: & per mare omnibus incertum, vitreum, quod est ante conspectum divinae majestatis gradiens, & potentiale: & per quatuor divina animalia T. ante sedem divinae majestatis gradienta, & oculos ante & retro habentia; & per ignem ante ejus thronum circumstantem▪ & per sanctos Angelos Caelorum, T. & per eam quae Ecclesia Dei nominatur: & per summam sapientiam Omnipotentis Dei viriliter exorcizamus, ut nobis hic ante circulum appareatis, ut faciendam nostram voluntatem, in omnibus prout placuerit nobis: per sedem Baldachiae, & per hoc nomen Primeumaton, quod Moses nominavit, & in cavernis abyssi fuerunt profundati vel absorpti, Datan, Corah & Abiron: & in virtute istius nominis Primeumaton, tota Caeli militia compellente, maledicimus vos, privamus vos omni officio, loco & gaudio vestro, usque in profundum abyssi, & usque ad ultimum diem judicii vos ponimus, & relegamus in ignem aeternum, & in stagnum ignis & sulphuris, nisi statim appareatis hic coram nobis, ante Circulum, ad faciendum voluntatem nostram.
3
In omnibus venite per haec nomina, Adonay Zebaoth, Adonay Amioram. Venite, venite, imperat vobis, Adonay, Saday, Rex regum potentissimus & tremendissimus, cujus vires nulla subterfugere potest creatura vobis pertinacissimis futuris nisi obedieritis, & appareatis ante hunc Circulum, affabiles subito, tandem ruina flebilis miserabilisque, & ignis perpetuum inextinguibilis vos manet. Venite ergo in nomine Adonay Zebaoth, Adonay Amioram: venite, venite, quid tardatis? festinate imperat vobis Adonay, Saday, Rex regum, El, Aty, Titcip, Azia, Hyn, Jen, Minosel, Achadan, Vay, Vaa, Ey, Haa, Eye, Exe, a, El, El, El, a, Hy, Hau, Hau, Hau, Va, Va, Va, Va.
Une Sacra · edition 1.3 · unesacra.com · CC BY-NC-SA 4.0
Published · Updated
Version: Robert Turner (1655) — Robert Turner · Source: EEBO-TCP (Text Creation Partnership, CC0) — Henry Cornelius Agrippa his Fourth Book of Occult Philosophy… Magical Elements of Peter de Abano, tr. Robert Turner, London 1655 (A26563, com A26562)