Livres
Le Grimoire du pape Honorius — Initium sancti Evangelii secundum Joannem. Gloria tibi, Domine
Goétie
Taille de la police
Interligne
Marges de page
1
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta
sunt: et sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita
erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebræ
eam non comprehenderunt. Fuit homo missus à Deo, cui nomen
erat Joanes. Hic venit in testimonium, et testimonium
perhiberet de lumine, ut omnes crederent per ipsum. Non erat ille lux, sed
ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera quæ illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat et mundus
per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit,
et sui eum non receperunt.
2
Quot quot autem receperunt eum, dedit
eis potestatem Filios Dei fieri; his qui credunt in nomine ejus,
qui non ex sanquinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate
viri, sed ex Deo nati sunt: et Verbum caro factum est, et habitavit
in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloiram quasi unigenti à
Patre plenum gratiæ et veritatis. Deo gratias.
3
Hozanna Filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini, Hozanna
in excelsis.
4
Te invocamus, te adoramus.
5
Te laudamus, te glorificamus.
6
O Beata et gloriosa Trinitas.
7
Sit nomen Domini benedictum;
ex hoc nunc et usque in seculum.
Amen.
8
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, Jesus Nazarethus
Rex Judæorum. Christus vincit + regnat + imperat + et ab
omni malo me defendat. Amen.
Une Sacra · édition 1.1 · unesacra.com
Publié le · Mis à jour le
Version: Edição “Roma, 1760” · Source: Esoteric Archives — Le Grimoire du Pape Honorius ("1760"), ed. Joseph H. Peterson